Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Samuelis - 13

Secundus Samuelis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 13 13,1Factum est autem post haec, ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David.
Nova Vulgata 13,2Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
Nova Vulgata 13,3Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde.
Nova Vulgata 13,4Qui dixit ad eum: «Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi?». Dixitque ei Amnon: «Thamar sororem Absalom fratris mei amo».
Nova Vulgata 13,5Cui respondit Ionadab: «Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: “Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius”».
Nova Vulgata 13,6Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: «Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius».
Nova Vulgata
13,7Misit ergo David ad Thamar domum dicens: «Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum».
Nova Vulgata 13,8Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius coxit sorbitiunculas.
Nova Vulgata 13,9Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: «Eicite universos a me». Cumque exissent omnes,
Nova Vulgata 13,10dixit Amnon ad Thamar: «Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua». Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
Nova Vulgata 13,11Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: «Veni, cuba mecum, soror mea».
Nova Vulgata 13,12Quae respondit ei: «Noli, frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc.
Nova Vulgata 13,13Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi».
Nova Vulgata 13,14Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa.

Nova Vulgata
13,15Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: «Surge, vade!».
Nova Vulgata 13,16Quae respondit ei: «Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti». Et noluit audire eam;
Nova Vulgata 13,17sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: «Eice hanc a me foras et claude ostium post eam».
Nova Vulgata 13,18Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam.

Nova Vulgata
13,19Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans.
Nova Vulgata 13,20Dixit autem ei Absalom frater suus: «Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac». Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui.

Nova Vulgata
Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
21 Et noluit... ei - Adde cum Gr, VL et Vg weāṣab  ’et-rûaḥ ’amnôn benô, kî ăhēbô, kî bekôrô hû’; TM omittit propter homoeoarcton (welō’)
Nova Vulgata 13,22Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.

Nova Vulgata
13,23Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis.
Nova Vulgata 13,24Venitque ad regem et ait ad eum: «Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro, rex cum servis suis ad servum tuum».
Nova Vulgata 13,25Dixitque rex ad Absalom: «Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te». Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
Nova Vulgata 13,26Et ait Absalom: «Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus». Dixitque ad eum rex: «Cur vadet tecum?».
Nova Vulgata Coegit itaque eum Absalom, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis.

    Fecitque Absalom convivium quasi convivium regis.
27 Fecitque... regis - Adde cum Gr, VL et Vg wajjaaś ’abšālôm mišteh kemištēh hammelek; TM omittit propter homoeoteleuton (hammelek)
Nova Vulgata 13,28Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: «Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes».
Nova Vulgata 13,29Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt.

Nova Vulgata
13,30Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: «Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus».
Nova Vulgata 13,31Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
Nova Vulgata 13,32Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: «Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius.
Nova Vulgata 13,33Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est».
Nova Vulgata Fugit autem Absalom.

    Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: «Video homines per viam Oronaim».
34 Viam Oronaim - Lege cum Gr bederek ḥôrônajim; TM «de via post eum»? Adde post ex latere montis cum Gr wajjābō’ haṣṣōfeh wajjaggēd lammelek wajjō’mar ’ănāšîm rā’îtî midderek ḥōrōnajim; TM omittit propter homoeoteleuton
Nova Vulgata 13,35Dixit autem Ionadab ad regem: «Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum est».
Nova Vulgata 13,36Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.

Nova Vulgata
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
37 Ammiud - Lege cum pluribus mss, qere et vers ‛ammîhûd; TM ’ammîḥûr
David - Lege cum Vg dāwid vel cum Gr et Syr hammelek (rex); TM omittit
Nova Vulgata 13,38Absalom autem, cum fugisset et venisset in Gesur, fuit ibi tribus annis.

Nova Vulgata
Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
39 Spiritus - Lege cum Grmss rûaḥ; TM «David»